monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 7
V. MANSIO. Et profecti de Phiahiroth, transierunt per medium mare in deserto: et ambulaverunt viam trium dierum in solitudine Etham, et castra metati sunt in Mara . Quinta Mansio est in MARA, quae interpretatur amaritudo. Non poterant ad Rubri maris gurgites pervenire, et Pharaonem cum suo exercitu videre pereuntem; nisi postquam habuerunt in ore nobilitates, id est, in Domini confessione virtutes, quando crediderunt Deo, et Moysi famulo eius: et audierunt ab eo: 'Dominus pugnavit pro vobis , et vos tacebitis' : et victores, Maria praecinente, in tympanis et choris resonare coeperunt carmina triumphantium. 'Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare' . Post praedicationem Evangelii, post tabernacula transmigrantium, post assumptam fortitudinem, post confessionis nobilitatem , Aegyptii et Pharao rursus occurrunt. Unde discimus cavendas semper insidias, et invocandam misericordiam Dei, ut insequentem Pharaonem possimus effugere, et nobis in spirituali baptismo suffocetur. Egressis de mari Rubro, occurrit eremus Sur, quae et solitudo Etham dicitur, in qua tribus diebus ingredientes non habuerunt aquam: et pervenerunt ad Mara, quae ex amaritudine nomen accepit. Habebat fons aquam, et dulcedinem non habebat. Murmurat populus videns aquas, et potare non sustinens. Mara intellige, aquas occidentis litterae, quibus si immittatur confessio crucis, et passionis Dominicae sacramenta iungantur: omne quod impotabile et triste videbatur ac rigidum, vertitur in dulcedinem. Unde et scriptum est: 'Constituit Deus populo legem et iudicia, et tentavit eum' . Ubi enim magnitudo gratiae, ibi magnitudo discriminis. Nec terrearis, si post victoriam venias ad amaritudinem: quia verum Pascha facientes, azyma cum amaritudinibus comedunt, et tentatio probationem, probatio spem, spes parit salutem . Apud medicos quoque, quaedam antidotus, noxios humores temperans, ex amaritudine nuncupatur, quae dulcis ostenditur, restituens sanitatem: sicut e contrario voluptas atque luxuria amaritudine terminantur, dicente Scriptura: 'Quae ad tempus pinguefacit fauces tuas, novissime vero amarius felle invenies' .